On ye North Wall is a neat
Monument with this Epitaph. (Now moved to S. end
of E. Wall of N.Tr. by pulpit). Hic Situs est Johannes
Maximilianus DE L’ANGLE, Ecclesiae Metropoliticae Cantuariensis
Canonicus, Et Hujus Ecclesiae Parochialis Rector. Ortû, quidem, Gallus;
Sed, et Effectû, et Disciplinâ, Noster. Cujus Pater, Ecclesiae
Reformatae Rothomagi Minister, Anglicanam quàm magni fecerit Ecclesiam,
Testimonijs satis apertè indicavit. Cùm alias, Tum maximè, quod Hunc
suum Filium Ejusdem Ecclesiae Ordinibus insigniri voluit. Alterum vero
Samuelem ità instituit Ut Carentonij celeberrimam Protestantium
Ecclesiam, Pastor Acciperet; Eiq Multâ cum Laude praeesset; Donec An.
Ch. 1682, flagrante Persecutionis Furore, Religionis Reformatae
Cultoribus Nihil restaret, praeter Carceres et Exilia; Tum demèm,
caeteris Rebus relictis, Cum Uxore et Liberis in Angliam Migravit, Ubi,
pro Meritis suis, beringuè acceptus est, Et Prebendâ Ecc.
Westmonasteriensis honestatus. Ita, apud Nos Uterq Frater, Ut Riveti,
Molinaei, et Bocharti Cognatos decuit, Et Dignitatem, et Emolumenta
satis ampla consecuti Ingentem, quam Exteri saepe conflant, Indiviam
Norum Facilitate, Animi Candore, Largitone in Pauperes, Et caeteris,
quae Christianum ornant, Dotibus, Faelicitèr extimgerunt. Obijt
Johannes Nov. 14 1724, Aet. 83. Juxta Dormit Uxor ejus Genevova, Quae,
Senio confecta, obijt Oct. 30 1729. Aet 99. Utrisq Monumentum hoc
ponendum curavit Nepos, omnibus Modis devinctus, Theophilis DE L’ANGLE.
(This is written at rt. angles to
usual way, in sinr. margin). On ye Ground is a flat Stone with ye
same Coat of Arms – Under wch. they are buried. [Az.
a fesse betw. 3 acorns or imp. Arg. 3 boars’ heads couped az.].
Noted by Rev
Bryan Faussett 1757
Nicholas Eyare Toke notes
awaiting full transcription